- HERIPHILE
- HERIPHILEalias Sibylla Erythraea, agebat, ut vulgatior est opinio, antequam a Graecis obsideretur Troia. At Strabo l. 13. p. 645. duas secit Erythraeas Sibyllas: Priscam nempe alteram, item alteram recentionrem, Athenam nomine, tempore Alex. Porro Lactant. Erythraeam Babylone natam esse ait, et se Erythr aeam appellari maluisse, quae sola nomen suum carmini verum inseruerit: et a Graecis ac Latinis praecipus dicta sit. Vide Lactant. de falls Relig. l. 6. c. 6. Div. et Lib. de ira Dei c. 2. Fenestella legatos Erythras a Senatu Rom. missos esse refert, ut huius Sibyllae carmina Româ deportarentur: et ea Coss. Curio et Octavius in Capitolio (quod tunc erat curante Q. Catulo refectum) ponenda curarent. Erythrae autem urbs est Asiae minoris.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.